- GRALLATOR
- GRALLATORapud Plaut. Amphit. Sc. Dii. vestram fidem v. 52, It. Poenul. Sc. 3. Act. 1. v. 27.Vinceretis cervum cursu vel Grallatorem gradu:pro quo in antiquissimis omnibus libris sic reperitur,vel clavatorem gradu.Nempe antiqui alicuius Grammatici interpretamentum irrepsit, pro vero verbo Plautino: nam qui grallatorem clavatorem esse erat interpretatus, ausam narrationi hiuc dcdit. Clava ex Graeco κλάπα solea est vel gallica, ligneum le. sandalium, quod in balneis gestabant: Unde grallae κλάπαι, quae notiore vocabulo colabathra dicuntur, ab Auctoribus Graecis Latinisque. Hinc colobatharii dicti Nonio Grallatores: κωλόβαθρα autem et κῶλα ξύλινα vocabant Graeci, quibus innitebantur, quos γύπωνες appellabant, Pollux l. 4. c. 14. etc. Vide supra in Clava, ubi de colobathrartis, et plura hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 413. ubi de Grallatoribus Pantomimis, seu τὰ Πανικα φοροῦσιν, a grallis seu cruribus ligneis, quas sumebant, ad effingenda Panum crura, sic dictis, varia: infra quoque aliquid in voce Panica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.